Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 170
multa non negata dimitti, quia, juxta Apostolum, omnia licent, sed non omnia expediunt.
605 Firmiter credit, profitetur et praedicat, nullos intra catholicam Ecclesiam non existentes, non solum paganos, sed nec Judaeos aut haereticos atque schismaticos, aeternae vitae fieri posse participes; sed in ignem aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis eius, nisi ante finem vitae eidem fuerint aggregati: tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant, et jejunia, eleemosynae ac caetera pietatis officia et exercitia militiae christianae praemia aeterna parturiant. Neminemque, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholicae Ecclesiae gremio et unitate permanserit.
(Sequuntur synodi occumenicae a Romana ecclesia susceptae decreta pro Graecis et Armenis.)
606 Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum, quibus in consecratione corporis et sanguinis Domini sacrosancta Romana ecclesia, Apostolorum doctrina et auctoritate firmata, semper uli consueverat, illam praesentibus duximus inserendam. In consecratione corporis hac utitur forma verborum: Hoc est enim corpus meum; sanguinis vero: Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Panis vero triticeus, in quo sacramentum conficitur, an eo die, an antea coctus sit, nihil omnino refert: dummodo enim panis substantia maneat, nullatenus dubitandum est, quin post praefata verba consecrationis corporis a sacerdote cum intentione conficiendi prolata, mox in verum Christi corpus transubstantietur.
Decreta pro Syris, Chaldaeis, Maronitis nil novi continent.
LXXIV. Calixti III. decretum de contractu census.
Habetur in Extrav. Comm. 1. 3. tit. 5. c. 2. et est confirmatio Bullae Martini V. eadem de materia, quae ibid. est c. 1.
607 Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod licet a tanto tempore, cujus contrarii memoria non existit, in di-