Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 177
19. Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, 648 non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam justitiam.
20. Seducuntur credentes, indulgentias esse salutares 644 et ad fructus spiritus utiles.
21. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis cri- 645 minibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus.
22. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt 646 necessariae, nec utiles: videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his, qui non commiserunt crimina, his, qui crimina commiserunt sed non publica, his, qui meliora operantur.
23. Excommunicationes sunt tantum externae poenae 647 nec privant hominem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus.
24. Docendi sunt Christiani plus diligere excommunica- 648 tionem, quam timere.
25. Romanus Pontifex, Petri successor, non est Christi 649 vicarius super omnes totius mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus.
26. Verbum Christi ad Petrum: Quodcumque solveris 650 super terram, etc. (Math. XVI.) extenditur dumtaxat ad ligata ab ipso Petro.
27. Certum est, in manu Ecclesiae aut Papae prorsus 651 non esse statuere articulos fidei, imo nec leges morum seu bonorum operum.
28. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret; adhuc non est peccatum aut haeresis, contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum.
29. Via nobis facta est enervandi auctoritatem con- 653 ciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et judicandi eorum decreta, et confidenter confitendi quidquid verum videtur; sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocumque concilio.
30. Aliqui articuli Joannis Huss condemnati in concilio 654 Constantiensi sunt christianissimi, verissimi et evangelici, quos nec universalis Ecclesia posset damnare.