Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 178

655 31. In omni opere bono justus peccat. 656 32. Opus bonum optime factum est veniale peccatum. 657 33. Haereticos comburi, est contra voluntatem Spiritus. 658 34. Praeliari adversus Turcas, est repugnare Deo visitanti iniquitates nostras per illos. 659 35. Nemo est certus, se non semper peccare mortaliter, propter occultissimum superbiae vitium. 660 36. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo; et dum facit quod in se est, peccat mortaliter. 661 37. Purgatorium non potest probari ex sacra Scriptura, quae sit in canone. 662 38. Animae in purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes: nec probatum est ullis aut rationibus aut Scripturis, ipsas esse extra statum merendi aut augendae charitatis. 663 39. Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem et horrent poenas. 664 40. Animae ex purgatorio liberatae suffragiis viventium minus beantur, quam si per se satisfecissent. 665 41. Praelati ecclesiastici et principes saeculares non male facerent, si omnes saccos mendicitatis delerent.

LXXXI. Decreta dogmatica Concilii Tridentini.

Sessio III.

Decretum de symbolo fidei.

Praeponit symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum tanquam fundamentum decretorum.

Sessio IV.

Decretum de canonicis Scripturis.

666 Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem tribus Apostolicae Sedis Legatis, hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus, puritas ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur: quod promissum ante per prophetas in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, proprio ore primum promulgavit; deinde per suos