Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 189
quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere; nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere. Verumtamen qui se existimant stare, videant ne cadant; et cum timore ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in jejuniis et castitate. Formidare enim debent scientes, quod in spem gloriae, et nondum in gloriam renati sunt, de pugna, quae superest cum carne, cum mundo, cum diabolo: in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent dicenti: Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Cap. 14. De lapsis et eorum reparatione.
Qui vero ab accepta justificationis gratia per peccatum 690 exciderunt, rursus justificari poterunt, cum, excitante Deo, per Poenitentiae sacramentum, merito Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim justificationis modus est lapsis reparatio, quam secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post Baptismum in peccata labuntur, Christus Jesus sacramentum instituit Poenitentiae, cum dixit: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Unde docendum est, christiani hominis poenitentiam post lapsum multo aliam esse a baptismali, eaque contineri, non modo cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum, et humiliatum; verum etiam eorum sacramentalem confessionem, saltem in voto, et suo tempore faciendam, et sacerdotalem absolutionem; itemque satisfactionem per jejunia, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia; non quidem pro poena aeterna, quae vel Sacramento, vel Sacramenti voto, una cum culpa remittitur; sed pro poena temporali, quae, ut sacrae litterae docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiae Dei, quam acceperunt,