Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 190
ingrati, Spiritum Sanctum contristaverunt, et templum Dei violare non sunt veriti. De qua poenitentia scriptum est: Memor esto, unde excideris: age poenitentiam, et prima opera fac, et iterum: Quae secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur, et rursus: Poenitentiam agite, et facite fructus dignos poenitentiae.
Cap. 15. Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem.
691 Adversus etiam hominum quorundam callida ingenia, qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, asserendum est: non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocunque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti, divinae legis doctrinam defendendo, quae a regno Dei non solum infideles excludit, sed et fideles quoque, fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces, caeterosque omnes, qui letalia committunt peccata; a quibus cum divinae gratiae adjumento abstinere possunt, et pro quibus a Christi gratia separantur.
Cap. 16. De fructu justificationis, hoc est, de merito bonorum operum, deque ipsius meriti ratione.
692 Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: Abundate in omni opere bono, scientes, quod labor vester non est inanis in Domino; non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius. Et: Nolite amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Atque ideo bene operantibus usque in finem et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, et tanquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda. Haec est enim illa corona justitiae, quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse ajebat Apostolus, a justo judice sibi reddendam: non solum autem sibi, sed et omnibus, qui diligunt adventum ejus. Cum enim ille ipse Christus Jesus tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat, quae virtus bona eorum