Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 197

pro libito omitti, aut in novos alios per quemcunque ecclesiarum pastorem mutari posse; A. S.

De Baptismo.

Can. 1. Si quis dixerit, baptismum Joannis habuisse 738 eandem vim cum Baptismo Christi; A. S.

Can. 2. Si quis dixerit, aquam veram et naturalem 739 non esse de necessitate Baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorserit; A. S.

Can. 3. Si quis dixerit, in ecclesia Romana, quae om- 740 nium ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de Baptismi sacramento doctrinam; A. S.

Can. 4. Si quis dixerit, Baptismum, qui etiam datur ab 741 haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum; A. S.

Can. 5. Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc 742 est, non necessarium ad salutem; A. S.

Can. 6. Si quis dixerit, baptizatum non posse, etiamsi 743 velit, gratiam amittere, quantumcunque peccet, nisi nolit credere; A. S.

Can. 7. Si quis dixerit, baptizatos per Baptismum ipsum 744 solius tantum fidei debitores fieri, non autem universae legis Christi servandae; A. S.

Can. 8. Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab om- 745 nibus sanctae Ecclesiae praeceptis, quae vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint; A. S.

Can. 9. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines 746 ad Baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quae post Baptismum fiunt, vi promissionis in Baptismo ipso jam factae, irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur et ipsi Baptismo; A. S.

Can. 10. Si quis dixerit, peccata omnia, quae post 747 Baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti Baptismi vel dimitti, vel venialia fieri; A. S.

Can. 11. Si quis dixerit, verum et rite collatum Baptis- 748 mum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam convertitur; A. S.