Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 198
749 Can. 12. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate, qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo; A. S.
750 Can. 13. Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto Baptismo inter fideles computandos non esse; ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos; aut praestare, omitti eorum Baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae; A. S.
751 Can. 14. Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt: et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim poena ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae aliorumque Sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant; A. S.
De Confirmatione.
752 Can. 1. Si quis dixerit, Confirmationem baptizatorum otiosam ceremoniam esse, et non potius verum et proprium Sacramentum; aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesin quandam, qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant; A. S.
753 Can. 2. Si quis dixerit, injurios esse Spiritui Sancto eos, qui sacro Confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt; A. S.
754 Can. 3. Si quis dixerit, sanctae Confirmationis ordinarium ministrum non esse solum episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem; A. S.
Sessio XIII.
Decretum de sanctissimo Eucharistiae sacramento.
Cap. 1. De reali praesentia Domini nostri Jesu Christi in sanctissimo Eucharistiae sacramento.
755 Principio docet sancta Synodus et aperte ac simpliciter profitetur, in almo sanctae Eucharistiae sacramento, post panis et vini consecrationem, Dominum nostrum Jesum Christum, verum Deum atque hominem, vere, realiter ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri.