Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 199
Neque enim haec inter se pugnant, ut ipse Salvator noster semper ad dextram Patris in coelis assideat, juxta modum existendi naturalem; et ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter praesens sua substantia nobis adsit, ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus, et constantissime credere debemus. Ita enim majores nostri omnes, quotquot in vera Christi Ecclesia fuerunt, qui de sanctissimo hoc Sacramento disseruerunt, apertissime professi sunt, hoc tam admirabile Sacramentum in ultima coena Redemptorem nostrum instituisse, cum post panis vinique benedictionem, se suum ipsius corpus illis praebere ac suum sanguinem, disertis ac perspicuis verbis testatus est; quae verba a sanctis Evangelistis commemorata, et a D. Paulo postea repetita, cum propriam illam et apertissimam significationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt: indignissimum sane flagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum Ecclesiae sensum detorqueri, quae tanquam columna et firmamentum veritatis haec ab impiis hominibus excogitata commenta, velut satanica, detestata est, grato semper et memore animo praestantissimum hoe Christi beneficium agnoscens.
Cap. 2. De ratione institutionis sanctissimi hujus Sacramenti.
Ergo Salvator noster discessurus ex hoc mundo ad Pa- 756 trem Sacramentum hoc instituit, in quo divitias divini sui erga homines amoris velut effudit, memoriam faciens mirabilium suorum: et in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit suamque annunciare mortem, donec ipse ad judicandum mundum veniat. Sumi autem voluit Sacramentum hoc tanquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vita illius, qui dixit: Qui manducat me, et ipse vivet propter me: et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nostrae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius illius corporis, cujus ipse caput existit, cuique nos, tanquam