Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 202
Cap. 7. De praeparatione, quae adhibenda est, ut digne quis sacram Eucharistiam percipiat.
761 Si non decet, ad sacras ullas functiones quemquam accedere, nisi sancte: certe, quo magis sanctitas et divinitas coelestis hujus Sacramenti viro christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, praesertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Corpus Domini. Quare communicare volenti revocandum est in memoriam ejus praeceptum: Probet autem seipsum homo. Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat: quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris; quod si necessitate urgente, sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur.
Cap. 8. De usu admirabilis hujus Sacramenti.
762 Quoad usum autem recte et sapienter Patres nostri tres rationes hoc Sanctum Sacramentum accipiendi distinxerunt: quosdam enim docuerunt sacramentaliter dumtaxat id sumere, ut peccatores: alios tantum spiritualiter, illos nimirum, qui voto propositum illum coelestem panem edentes, fide viva, quae per dilectionem operatur, fructum ejus et utilitatem sentiunt: tertios porro sacramentaliter simul et spiritualiter: hi autem sunt, qui ita se prius probant et instruunt, ut vestem nuptialem induti ad divinam hanc mensam accedant. In sacramentali autem sumptione semper in Ecclesia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes seipsos communicarent: qui mos, tanquam ex traditione Apostolica descendens, jure ac merito retineri debet. Demum autem paterno affectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat el obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut omnes et singuli, qui christiano nomine cen-