Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 203

sentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo charitatis, in hoc concordiae symbolo jam tandem aliquando conveniant concordent, memoresque tantae majestatis et tam eximii amoris Jesu Christi Domini nostri, qui dilectam animam suam in nostrae salutis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum; haec sacra mysteria corporis et sanguinis ejus ea fidei constantia et firmitate, ea animi devotione ac pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum supersubstantialem frequenter suscipere possint; et is vere eis sit animae vita et perpetua sanitas mentis; cujus vigore confortati ex hujus miserae peregrinationis itinere ad coelestem patriam pervenire valeant, eundem panem Angelorum, quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi.

Quoniam autem non est satis, veritatem dicere, nisi detegantur et refellantur errores; placuit sanctae Synodo hos canones subjungere, ut omnes, jam agnita catholica doctrina, intelligant quoque, quae ab illis haereses caveri vitarique debeant.

De sanctissimo Eucharistiae sacramento.

Can. 1. Si quis negaverit, in sanctissimae Eucharistiae 763 sacramento contineri vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proinde totum Christum, sed dixerit, tantummodo esse in eo, ut in signo, vel figura, aut virtute; A. S.

Can. 2. Si quis dixerit, in sacrosancto Eucharistiae 764 sacramento remanere substantiam panis et vini, una cum Corpore et Sanguine Domini nostri Jesu Christi; negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in Corpus et totius substantiae vini in Sanguinem, manentibus duntaxat speciebus panis et vini; quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime Transsubstantiationem appellat; A. S.

Can. 3. Si quis negaverit, in venerabili sacramento 765 Eucharistiae sub unaquaque specie, et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri; A. S.

Can 4. Si quis dixerit, peracta consecratione in ad- 766 mirabili Eucharistiae sacramento non esse Corpus et Sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sed tantum in usu, dum