Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 205
Sessio XIV.
Doctrina de sanctissimis Poenitentiae et extremae Unctionis sacramentis.
Cap. 1. De necessitate et institutione sacramenti Poenitentiae.
Si ea in regeneratis omnibus gratitudo erga Deum esset, 774 ut justitiam, in Baptismo ipsius beneficio et gratia susceptam, constanter tuerentur; non fuisset opus, aliud ab ipso Baptismo Sacramentum ad peccatorum remissionem esse institutum. Quoniam autem Deus, dives in misericordia, cognovit figmentum nostrum; illis etiam vitae remedium contulit, qui sese postea in peccati servitutem et daemonis potestatem tradidissent, sacramentum videlicet Poenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis Christi applicatur. Fuit quidem poenitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria, illis etiam, qui Baptismi sacramento ablui petivissent, ut, perversitate abjecta et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur. Unde Propheta ait: Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris; et non erit vobis in ruinam iniquitas. Dominus etiam dixit: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et princeps Apostolorum Petrus peccatoribus Baptismo initiandis poenitentiam commendans, dicebat: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Porro nec ante adventum Christi poenitentia erat Sacramentum, nec est post adventum illius cuiquam ante Baptismum. Dominus autem sacramentum Poenitentiae tunc praecipue instituit, cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos, dicens: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post Baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum consensus semper intellexit, et Novatianos, remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magna ratione Ecclesia catholica tanquam hæreticos explosit atque condemnavit. Quare verissimum hunc illorum verborum Domini sensum sancta haec Synodus probans et recipiens, damnat