Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 206

eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem praedicandi verbum Dei et Christi Evangelium annuntiandi contra hujusmodi Sacramenti institutionem falso detorquent.

Cap. 2. De differentia sacramenti Poenitentiae et Baptismi.

775 Caeterum hoc Sacramentum multis rationibus a Baptismo differre dignoscitur. Nam praeterquam quod materia et forma, quibus Sacramenti essentia perficitur, longissime dissidet: constat certe, Baptismi ministrum judicem esse non oportere; cum Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui non prius in ipsam per Baptismi januam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit Apostolus, de iis, qui foris sunt, judicare? Secus est de domesticis fidei, quos Christus Dominus lavacro Baptismi sui corporis membra semel effecit: nam hos, si se postea crimine aliquo contaminaverint, non jam repetito Baptismo ablui, cum id in Ecclesia catholica nulla ratione liceat, sed ante hoc tribunal tanquam reos sisti voluit; ut per sacerdotum sententiam non semel, sed quoties ab admissis peccatis ad ipsum poenitentes confugerint, possent liberari. Alius praeterea est Baptismi, et alius Poenitentiae fructus: per Baptismum enim Christum induentes, nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes: ad quam tamen novitatem et integritatem per sacramentum Poenitentiae, sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente justitia, pervenire nequaquam possumus: ut merito Poenitentia laboriosus quidam Baptismus a sanctis Patribus dictus fuerit. Est autem hoc sacramentum Poenitentiae lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse Baptismus.

Cap. 3. De partibus et fructu hujus Sacramenti.

776 Docet praeterea sancta Synodus, sacramenti Poenitentiae formam, in qua praecipue ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse: Ego te absolvo etc., quibus quidem de Ecclesiae sanctae more preces quaedam laudabiliter adjunguntur: ad ipsius tamen formae essentiam nequaquam spectant, neque ad ipsius Sacramenti administrationem sunt necessariae. Sunt autem quasi materia hujus Sacramenti ipsius poenitentis actus, nempe Contritio, Confessio et Satisfactio. Qui quate-