Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 214
extremae Unctionis sacramento finem vitae, tanquam firmissimo quodam praesidio, munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quaerat et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit: nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinae misericordiae deturbandos, quam cum impendere nobis exitum vitae perspicit.
Cap. 1. De institutione sacramenti extremae Unctionis.
786 Instituta est autem sacra haec Unctio infirmorum tanquam vere et proprie Sacramentum Novi Testamenti, a Christo, Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, per Jacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum: Infirmatur, inquit, quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus; et, si in peccatis sit, dimittentur ei. Quibus verbis, ut ex Apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum et effectum hujus salutaris Sacramenti. Intellexit enim Ecclesia. materiam esse oleum ab episcopo benedictum: nam unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat; formam deinde esse illa verba; Per istam unctionem etc.
Cap. 2. De effectu hujus Sacramenti.
787 Res porro et effectus hujus Sacramenti illis verbis explicatur: Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et, si in peccatis sit, dimittentur ei. Res etenim haec gratia est Spiritus Sancti, cujus unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur.
Cap. 3. De ministro hujus Sacramenti et tempore, quo dari debeat.
788 Jam vero, quod attinet ad praescriptionem eorum, qui et suscipere et ministrare hoc Sacramentum debent, haud