Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 215

obscure fuit illud etiam in verbis praedictis traditum: nam et ostenditur illic, proprios hujus Sacramenti ministros esse Ecclesiae presbyteros, quo nomine, eo loco, non aetate seniores aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut episcopi aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati per impositionem manuum presbyterii. Declaratur etiam, esse hanc Unctionem infirmis adhibendam, illis vero praesertim, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitae constituti videantur: unde et Sacramentum exeuntium nuncupatur. Quod si infirmi post susceptam hanc Unctionem convaluerint, iterum hujus Sacramenti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitae discrimen inciderint. Quare nulla ratione audiendi sunt, qui contra tam apertam et dilucidam Apostoli Jacobi sententiam docent, hanc Unctionem vel figmentum esse humanum, vel ritum a Patribus acceptum, nec mandatum Dei, nec promissionem gratiae habentem; et qui illam jam cessasse asserunt, quasi ad gratiam curationum duntaxat in primitiva Ecclesia referenda esset: et qui dicunt, ritum et usum, quem sancta Romana ecclesia in hujus Sacramenti administratione observat, Jacobi Apostoli sententiae repugnare, atque ideo in alium commutandum esse; et denique, qui hanc extremam Unctionem a fidelibus sine peccato contemni posse affirmant. Haec enim omnia manifestissime pugnant cum perspicuis tanti Apostoli verbis. Nec profecto ecclesia Romana, aliarum omnium mater et magistra, aliud in hac administranda Unctione, quantum ad ea, quae hujus Sacramenti substantiam perficiunt, observat, quam quod B. Jacobus praescripsit. Nec vero tanti Sacramenti contemptus absque ingenti scelere et ipsius Spiritus Sancti injuria esse posset.

Haec sunt, quae de Poenitentiae et extremae Unctionis Sacramentis haec sancta oecumenica Synodus profitetur et docet atque omnibus Christi fidelibus credenda et tenenda proponit. Sequentes autem canones inviolabiliter servandos esse tradit, et asserentes contrarium perpetuo damnat et anathematizat.

De sanctissimo Poenitentiae sacramento.

Can. 1. Si quis dixerit, in catholica Ecclesia Poenitentiam 789 non esse vere et proprie Sacramentum, pro fidelibus, quoties