Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 218

esse aliam, quam fidem, qua apprehendunt, Christum pro eis satisfecisse; A. S.

801 Can. 13. Si quis dixerit, pro peccatis, quoad poenam temporalem, minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis et patienter toleratis, vel a sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus, atque ideo optimam poenitentiam esse tantum novam vitam; A. S.

802 Can. 14. Si quis dixerit, satisfactiones, quibus poenitentes per Christum Jesum peccata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum, doctrinam de gratia et verum Dei cultum atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes; A. S.

803 Can. 15. Si quis dixerit, claves Ecclesiae esse datas tantum ad solvendum, non etiam ad ligandum, et propterea sacerdotes, dum imponunt poenas confitentibus, agere contra finem clavium et contra institutionem Christi; et fictionem esse, quod virtute clavium, sublata poena aeterna, poena temporalis plerumque exsolvenda remaneat; A. S.

De sacramento extremae Unctionis.

804 Can. 1. Si quis dixerit, extremam Unctionem non esse vere et proprie Sacramentum, a Christo Domino nostro institutum et a B. Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum; A. S.

805 Can. 2. Si quis dixerit, sacram infirmorum Unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum; A. S.

806 Can. 3. Si quis dixerit, extremae Unctionis ritum et usum, quem observat sancta Romana ecclesia, repugnare sententiae B. Jacobi Apostoli, ideoque eum mutandum, posseque a Christianis absque peccato contemni; A. S.

807 Can. 4. Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiae, quos B. Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis communitate; ob idque proprium extremae Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem; A. S.