Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 219

Sessio XXI.

Doctrina de communione sub utraque specie et parvulorum.

Cap. 1. Laicos et Clericos non conficientes non adstringi jure divino ad Communionem sub utraque specie.

Itaque sancta ipsa Synodus, a Spiritu Sancto, qui Spiritus est sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiae judicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos, et clericos non conficientes, obligari ad Eucharistiae sacramentum sub utraque specie sumendum; neque ullo pacto, salva fide, dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Nam etsi Christus Dominus in ultima coena venerabile hoc Sacramentum in panis et vini speciebus instituit et Apostolis tradidit: non tamen illa institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utraque speciem accipiendam adstringantur. Sed neque ex sermone illo, apud Joannem sexto, recte colligitur, utriusque speciei communionem a Domino praeceptam esse: utcunque juxta varias sanctorum Patrum et Doctorum interpretationes intelligatur. Namque qui dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis: dixit quoque: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: dixit etiam: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et denique qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo; dixit nihilominus: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

Cap. 2. Ecclesiae potestas circa dispensationem sacramenti Eucharistiae.

Praeterea declarat, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate, magis expedire judicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteri-