Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 220
orum Dei; atque ipsum quidem hac potestate usum esse, satis constat, cum in multis aliis, tum in hoc ipso Sacramento, cum, ordinatis nonnullis circa ejus usum: Caetera, inquit, cum venero, disponam. Quare agnoscens sancta mater Ecclesia hanc suam in administratione Sacramentorum auctoritatem, licet ab initio christianae Religionis non infrequens utriusque speciei usus fuisset, tamen progressu temporis latissime jam immutata illa consuetudine, gravibus et justis causis adducta, hanc consuetudinem sub altera specie communicandi approbavit et pro lege habendam decrevit: quam reprobare aut sine ipsius Ecclesiae auctoritate pro libito mutare, non licet.
Cap. 3. Totum et integrum Christum ac verum Sacramentum sub qualibet specie sumi.
810 Insuper declarat, quamvis Redemptor noster, ut antea dictum est, in suprema illa coena hoc Sacramentum in duabus speciebus instituerit et Apostolis tradiderit, tamen fatendum esse, etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum sumi; ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt.
Cap. 4. Parvulos non obligari ad communionem sacramentalem.
811 Denique eadem sancta Synodus docet, parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiae communionem: siquidem per Baptismi lavacrum regenerati, et Christo incorporati, adeptam jam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt. Neque ideo tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aliquando servavit. Ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt, ita certe eos nulla salutis necessitate id fecisse, sine controversia credendum est.
De communione sub utraque specie et parvulorum.
812 Can. 1. Si quis dixerit, ex Dei praecepto, vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiae sacramenti sumere debere; A. S.