Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 224

nec tamen, si id non semper fiat, propterea Missas illas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, ut privatas et illicitas damnat, sed probat atque adeo commendat, si quidem illae quoque Missae vere communes censeri debent, partim quod in eis populus spiritualiter communicet, partim vero, quod a publico Ecclesiae ministro non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad Corpus Christi pertinent, celebrentur.

Cap. 7. De aqua miscendo vino in calice offerendo.

822 Monet deinde sancta Synodus, praeceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent; tum quod Christum Dominum ita fecisse credatur, tum etiam quia e latere ejus aqua simul cum sanguine exierit, quod sacramentum hac mixtione recolitur, et cum aquae in Apocalypsi beati Jeannis populi dicantur, ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repraesentatur.

Cap. 8. De missa vulgari lingua passim non celebranda: et mysteriis ejus populo explicandis.

823 Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur. Quamobrem retento ubique cujusque ecclesiae antiquo, et a sancta Romana ecclesia, omnium ecclesiarum matre et magistra, probato ritu, ne oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant, et non sit, qui frangat eis, mandat sancta Synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se, vel per alios, ex iis, quae in Missa leguntur, aliquid exponant, atque inter caetera sanctissimi hujus Sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim Dominicis et festis.

Cap. 9. Prolegomenon canonum sequentium.

824 Quia vero adversus veterem hanc, in sacrosancto Evangelio, Apostolorum traditionibus, sanctorumque Patrum doctrina fundatam fidem hoc tempore multi disseminati sunt errores, multaque a multis docentur atque disputantur; sacrosancta Synodus, post multos gravesque his de rebus mature habitos tractatus, unanimi Patrum omnium consensu, quae huic pu-