Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 225

rissimae fidei sacraeque doctrinae adversantur, damnare et a sancta Ecclesia eliminare per subjectos hos canones constituit.

De sacrificio Missae.

Can. 1. Si quis dixerit, in Missa non offerri Deo verum 825 et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud, quam nobis Christum ad manducandum dari; A. S.

Can. 2. Si quis dixerit, illis verbis: Hoc facite in meam 826 commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes; aut non ordinasse, ut ipsi alique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum; A. S.

Can. 3. Si quis dixerit, Missae sacrificium tantum esse 827 laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti; neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere; A. S.

Can. 4. Si quis dixerit, blasphemiam irrogari sanctissimo 828 Christi sacrificio, in cruce peracto, per Missae sacrificium, aut illi per hoc derogari; A. S.

Can. 5. Si quis dixerit, imposturam esse, Missas celebrare 829 in honorem Sanctorum et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda, sicut Ecclesia intendit; A. S.

Can. 6. Si quis dixerit, canonem Missae errores con- 830 tinere ideoque abrogandum esse; A. S.

Can. 7. Si quis dixerit, caeremonias, vestes et externa 831 signa, quibus in Missarum celebratione Ecclesia catholica utitur, irritabula impietatis esse magis, quam officia pietatis; A. S.

Can. 8. Si quis dixerit, Missas, in quibus solus sacerdos 832 sacramentaliter communicat, illicitas esse, ideoque abrogandas; A. S.

Can. 9. Si quis dixerit, ecclesiae Romanae ritum, quo 833 submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere: aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem; A. S.