Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 227
stolus: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Cap. 4. De ecclesiastica hierarchia et ordinatione.
Quoniam vero in sacramento Ordinis, sicut et in Baptismo et Confirmatione, character imprimitur, qui nec deleri nec auferri potest; merito sancta Synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt. Novi Testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, et semel rite ordinatos iterum laicos effici posse, si verhi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscue Novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere: perinde ac si contra B. Pauli doctrinam omnes Apostoli, omnes Prophetae, omnes Evangelistae, omnes Pastores, omnes sint Doctores. Proinde sacrosancta Synodus declarat, praeter caeteros ecclesiasticos gradus, episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, et positos, sicut idem Apostolus ait, a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei; eosque presbyteris superiores esse, ac sacramentum Confirmationis conferre, ministros Ecclesiae ordinare, atque alia pleraque peragere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris Ordinis nullam habent. Docet insuper sacrosancta Synodus, in ordinatione episcoporum, sacerdotum et caeterorum Ordinum, nec populi, nec cujusvis saecularis potestatis et magistratus consensum, sive vocationem, sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio: quin potius decernit, eos, qui tantummodo a populo, aut saeculari potestate ac magistratu vocati et instituti, ad haec ministeria exercenda ascendunt, et qui ea propria temeritate sibi sumunt, omnes non Ecclesiae ministros, sed fures et latrones per ostium non ingressos habendos esse. Haec sunt, quae generatim sacrae Synodo visum est Christi fideles de sacramento Ordinis docere. His autem contraria, certis et propriis canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit: ut omnes adjuvante Christo fidei regula utentes, in tot errorum