Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 226
Sessio XXIII.
Doctrina de sacramento Ordinis.
Cap. 1. De institutione sacerdotii Novae Legis.
834 Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione conjuncta sunt, ut utrumque in omni lege extiterit. Cum igitur in Novo Testamento sanctum Eucharistiae sacrificium visibile ex Domini institutione catholica Ecclesia acceperit: fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est. Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem ejus, nec non et peccata dimittendi et retinendi, sacrae litterae ostendunt, et catholicae Ecclesiae traditio semper docuit.
Cap. 2. De septem Ordinibus.
835 Cum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium; consentaneum fuit, quo dignius et majori cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum Ordines, qui sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut, qui jam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad majores ascenderent. Nam non solum de sacerdotibus, sed et de diaconis sacrae litterae apertam mentionem faciunt; et quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent; et ab ipso Ecclesiae initio sequentium Ordinum nomina atque uniuscujusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scilicet, Acolythi, Exorcistae, Lectoris, et Ostiarii, in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu. Nam subdiaconatus ad majores ordines a Patribus et sacris Conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissime legimus.
Cap. 3. Ordinem vere esse Sacramentum.
836 Cum Scripturae testimonio, Apostolica traditione et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri; dubitare nemo debet, Ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae Ecclesiae Sacramentis: inquit enim Apo-