Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 237

Insuper profiteor ac recipio alia omnia, quae ex decretis 872 sacrae oecumenicae generalis synodi Tridentinae sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia, etiam ultra contenta in supradictis fidei symbolis, profitenda ac recipienda proposuit atque praescripsit, ut sequitur.

Apostolicas (et caetera omnia, ut in fidei professione Tridentina.)

LXXXIV. Professio fidei Orientalibus praescripta ab Urbano VIII. et Benedicto XIV. per Constitutionem 79. „Nuper ad nos.“

Ego N. firma fide etc. Credo in unum etc. (ut in symbolo Nicaeno-Constantinopolitano.)

Veneror etiam et suscipio universales synodos, prout 87 sequitur, videlicet: Nicaenam primam, et profiteor, quod in ea contra Arium damnatae memoriae definitum est, Dominum Jesum Christum esse Filium Dei ex Patre natum unigenitum, id est ex substantia Patris natum, non factum, consubstantialem Patri, atque impias illas voces recte in eadem synodo damnatas esse, quod aliquando non fuerit, aut quod factus sit ex iis, quae non sunt, aut ex alia substantia vel essentia, aut quod sit mutabilis vel convertibilis Filius Dei; Constantinopolitanam primam, secundam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Macedonium damnatae memoriae definitum est, Spiritum Sanctum non esse servum, sed Dominum, non creaturam, sed Deum, ac unam habentem cum Patre et Filio deitatem; Ephesinam primam, tertiam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Nestorium damnatae memoriae definitum est, divinitatem et humanitatem ineffabili et incomprehensibili unione in una persona Filii Dei unum nobis Jesum Christum constituisse, eaque de causa beatissimam Virginem vere esse Dei Genitricem; Chalcedonensem, quartam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Eutychen et Dioscorum, ambos damnatae memoriae, definitum est, unum eumdemque Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum perfectum esse in deitate, et perfectum in humanitate, Deum verum, et hominem verum ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, eumdem consubstantialem nobis secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato; ante