Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 238

saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genitrice secundum humanitatem; unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, in unam personam atque substantiam concurrente, non in duas personas partitum aut divisum, sed unum eumdemque Filium et Unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum: item ejusdem Domini nostri Jesu Christi divinitatem, secundum quam consubstantialis est Patri et Spiritui Sancto, impassibilem esse et immortalem, eumdem autem crucifixum et mortuum tantummodo secundum carnem, ut pariter definitum est in dicta Synodo et in epistola S. Leonis Romani Pontificis, cujus ore B. Petrum Apostolum locutum esse Patres in eadem Synodo acclamaverunt, per quam definitionem damnatur impia haeresis illorum, qui Trisagio ab angelis tradito et in praefata Chalcedonensi synodo decantato: Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis, addebant: qui crucifixus es pro nobis, atque adeo divinam naturam trium personarum passibilem asserebant et mortalem; Constantinopolitanam secundam, quintam in ordine, in qua praefatae Chalcedonensis synodi definitio renovata est: Constantinopolitanam tertiam, sextam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Monothelitas definitum est, in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo duas esse naturales voluntates et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse, et humanam ejus voluntatem non contrariam, sed subjectam divinae ejus atque omnipotenti voluntati; Nicaenam secundam, septimam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Iconoclastas definitum est, imagines Christi ac Deiparae Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum bonorem et venerationem impertiendam; Constantinopolitanam quartam, octavam in ordine, et profiteor, in ea Photium merito fuisse damnatum et Sanctum Ignatium Patriarcham restitutum; veneror etiam et suscipio omnes alias universales synodos auctoritate Romani Pontificis legitime celebratas et confirmatas, et praesertim Florentinam synodum, et profiteor, quae