Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 241
haereses ab eadem Ecclesia damnatas, rejectas et anathematizatas ego pariter damno, rejicio et anathematizo. Insuper Romano Pontifici beati Petri principis Apostolorum successori ac Jesu Christi vicario veram obedientiam spondeo ac juro. Hanc fidem catholicae Ecclesiae, extra quam nemo salvus esse potest etc. (ut in professione Tridentina.)
LXXXV. Pauli IV. Constitutio „Cum quorundam“ contra Socinianos a. 1555., confirmata a Clemente VIII. per Breve „Dominici gregis“ a. 1603.
Cum quorundam hominum pravitas atque iniquitas eo 880 usque nostris temporibus processerit, ut ex iis, qui a catholica fide aberrant et desciscunt, plurimi quidem non solum diversas haereses profiteri, sed etiam ipsius fidei fundamenta negare praesumant, et eorum exemplo multos in interitum animae deducant: Nos cupientes pro nostro pastorali officio et charitate hujusmodi homines, quantum cum Deo possumus, a tam gravi et pestilenti errore avocare, ac caeteros, ne in talem impietatem labantur, paterna severitate admonere, omnes et singulos, qui hactenus asseruerunt, dogmatizarunt vel crediderunt, Deum omnipotentem non esse trinum in personis et incomposita omnino indivisaque unitate substantiae et unum unamet simplici divinitatis essentia; aut Dominum nostrum Jesum Christum non esse Deum verum ejusdem substantiae per omnia cum Patre et Spiritu S.; aut eumdem secundum carnem non esse conceptum in utero Beatissimae semperque Virginis Mariae de Spiritu Sancto, sed sicut caeteros homines ex semine Joseph; aut eumdem Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum non subiisse acerbissimam crucis mortem, ut nos a peccatis et ab aeterna morte redimeret et Patri ad vitam aeternam reconciliaret; aut eamdem Beatissimam Virginem Mariam non esse veram Dei matrem, nec perstitisse semper in virginitatis integritate, ante partum scilicet, in partu et perpetuo post partum, ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti Apostolica auctoritate requirimus et monemus etc.
LXXXVI. Propositiones 79 Michaelis Baii.
Damnatae sunt a S. Pio V. Bulla „Ex omnibus affictionibus“, etc. 1. Oct. 1567, necnon a Gregorio XIII., Bulla „Provisionis nostrae“,