Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 240

monalia pertinere, quae surgente Evangelio transierunt: illam etiam Apostolorum prohibitionem ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato, illi tempori congruisse, ut inter Judaeos et gentiles dissensionis materia tolleretur, cujus Apostolicae prohibitionis causa cessante, etiam cessavit effectus. Pariter veneror et suscipio Tridentinam synodum, et profiteor, quae in ea definita et declarata sunt, et praesertim offerri Deo in Missa verum, proprium et propitiatorium sacrificium, pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae sacramento, juxta fidem, quae semper in Ecclesia Dei fuit, contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, et sub unaquaque specie, et singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri. Item septem esse novae legis Sacramenta a Christo Domino nostro instituta ad salutem humani generis, quamvis non omnia singulis necessaria, videlicet baptismum, confirmationem, eucharistiam, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium: illaque gratiam conferre: et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sine sacrilegio iterari non posse. Item baptismum esse necessarium ad salutem, ac proinde, si mortis periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocunque, et quandocunque sub debita materia et forma et intentione collatum, esse validum. Item sacramenti Matrimonii vinculum indissolubile esse, et quamvis propter adulterium, haeresim, aut alias causas possit inter conjuges thori et cohabitationis separatio fieri, non tamen illis aliud Matrimonium contrahere fas esse. Item Apostolicas et ecclesiasticas traditiones suscipiendas esse et venerandas. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo Ecclesiae relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse. Pariter, quae de peccato originali, de justificatione, de sacrorum librorum tam veteris, quam novi Testamenti indice et interpretatione in praefata Tridentina synodo definita sunt, suscipio et profiteor. Caetera item omnia suscipio et profiteor, quae recipit et profitetur sancta Romana ecclesia, simulque contraria omnia, et schismata et