Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 243

lege naturali constitutum est, ut justo Dei judicio obedientiae mandatorum vita aeterna reddatur.

12. Pelagii sententia est: opus bonum, citra gratiam 892 adoptionis factum, non est regni coelestis meritorium.

13. Opera bona, a filiis adoptionis facta, non accipiunt 893 rationem meriti ex eo, quod fiant per spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum eo, quod sunt conformia legi, quodque per ea praestatur obedientia legi.

14. Opera bona justorum non accipiunt in die judicii 894 extremi mercedem ampliorem, quam justo Dei judicio mereantur accipere.

15. Ratio meriti non consistit in eo, quod, qui bene 895 operantur, habeant gratiam et inhabitantem Spiritum Sanctum, sed in eo solum, quod obediunt divinae legi.

16. Non est vera legis obedientia, quae fit sine charitate. 896

17. Sentiunt cum Pelagio, qui dicunt, esse necessarium 897 ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum deificum.

18. Opera catechumenorum, ut fides et poenitentia ante 893 remissionem peccatorum facta, sunt vitae aeternae merita: quam vitam ipsi non consequentur, nisi prius praecedentium delictorum impedimenta tollantur.

19. Opera justitiae et temperantiae, quae Christus fecit, 899 ex dignitate personae operantis non traxerunt majorem valorem.

20. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed 900 omne peccatum meretur poenam aeternam.

21. Humanae naturae sublimatio et exaltatio in con- 901 sortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis.

22. Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Ro- 902 manos II.: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus.

23. Absurda est eorum sententia, qui dicunt, hominem 903 ab initio, dono quodam supernaturali et gratuito, supra conditionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et charitate Deum supernaturaliter coleret.

24. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipien- 904 tiam philosophorum, excogitata est sententia, quae ad Pe-