Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 244
lagianismum rejicienda est, hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita fuerit largitate conditoris sublimatus et in Dei filium adoptatus.
905 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia.
906 26. Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus conditio.
907 27. Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adjutorio, nonnisi ad peccandum valet.
908 28. Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum.
909 29. Non soli fures ii sunt et latrones, qui Christum viam et ostium veritatis et vitae negant, sed etiam quicunque aliunde quam per ipsum in viam justitiae (hoc est aliquam justitiam) conscendi posse docent,
910 30. Aut tentationi ulli, sine gratiae ipsius adjutorio, resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur aut ab ea non superetur.
911 31. Charitas perfecta et sincera, quae est ex corde puro et conscientia bona et fide non ficta, tam in catechumenis quam in poenitentibus potest esse sine remissione peccatorum.
912 32. Charitas illa, quae est plenitudo legis, non est semper conjuncta cum remissione peccatorum.
918 33. Catechumenus juste, recte et sancte vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per charitatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in Baptismi lavacro demum percipitur.
914 34. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur ut beatificator, vana est et commentitia et ad illudendum sacris Litteris et plurimis veterum testimoniis excogitata.
915 35. Omne quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est.
916 36. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola philosophia per elationem praesumptionis humanae, cum injuria crucis Christi defenditur a nonnullis doctoribus.
917 37. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit.