Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 245
38. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est 918 cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Joanne prohibetur, aut laudabilis illa charitas, qua per Spiritum Sanctum in corde diffusa Deus amatur.
39. Quod voluntarie fit, etiamsi necessario fiat, libere 919 tamen fit.
40. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti 920 cupiditati.
41. Is libertatis modus, qui est a necessitate, sub liber- 921 tatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato.
42. Justitia, qua justificatur per fidem impius, consistit 922 formaliter in obedientia mandatorum, quae est operum justitia; non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ac divinae naturae consors efficitur, ut, sic per Spiritum Sanctum renovatus, deinceps bene vivere et Dei mandatis obedire possit.
43. In hominibus poenitentibus ante Sacramentum ab- 923 solutionis, et in catechumenis ante Baptismum est vera justificatio, separata tamen a remissione peccatorum.
44. Operibus plerisque, quae a fidelibus fiunt, solum ut 924 Dei mandatis parent, cujusmodi sunt obedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, a fornicatione abstinere, justificantur quidem homines, quia sunt legis obedientia et vera legis justitia; non tamen iis obtinent incrementa virtutum.
45. Sacrificium Missae non alia ratione est sacrificium, 925 quam generali illa, qua omne opus, quod fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat.
46. Ad rationem et definitionem peccati non pertinet 926 voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium.
47. Unde peccatum originis vere habet rationem pec- 927 cati sine ulla ratione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit.
48. Peccatum originis est habituali parvuli voluntate 928 voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo: eo quod non geritur contrarium voluntatis arbitrium.
49. Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus 929 decedens sine regenerationis Sacramento, quando usum