Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 247

61. Illa doctorum distinctio, divinae legis mandata bi- 941 fariam impleri, altero modo, quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum, altero, quantum ad certum quemdam modum, videlicet, secundum quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum (hoc est ad modum meritorium), commentitia est et explodenda.

62. Illa quoque distinctio, qua opus dicitur bifariam 942 bonum, vel quia ex objecto et omnibus circumstantiis rectum est et bonum (quod moraliter bonum appellare consueverunt), vel quia est meritorium regni aeterni, eo quod sit a vivo Christi membro per spiritum charitatis, rejicienda est.

63. Sed et illa distinctio duplicis justitiae, alterius, 943 quae fit per spiritum charitatis inhabitantem, alterius, quae fit ex inspiratione quidem Spiritus Sancti cor ad poenitentiam excitantis, sed nondum cor inhabitantis et in eo charitatem diffundentis, qua divinae legis justificatio impleatur, similiter rejicitur.

64. Item et illa distinctio duplicis vivificationis, alterius, 944 qua vivificatur peccator, dum ei poenitentiae et vitae novae propositum et inchoatio per Dei gratiam inspiratur, alterius, qua vivificatur, qui vere justificatur et palmes vivus in vite Christo efficitur, pariter commentitia est et Scripturis minime congruens.

65. Nonnisi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis 945 liberi arbitrii bonus, sive non malus: et gratiae Christi injuriam facit, qui ita sentit et docet.

66. Sola violentia repugnat libertati hominis naturali. 946

67. Homo peccat, etiam damnabiliter, in eo, quod ne- 947 cessario facit.

68. Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non 948 est praedicatus, peccatum est.

69. Justificatio impii fit formaliter per obedientiam 949 legis, non autem per occultam communicationem et inspirationem gratiae, quae per eam justificatos faciat implere legem.

70. Homo existens in peccato mortali, sive in reatu 950 aeternae damnationis, potest habere veram charitatem: et charitas etiam perfecta potest consistere cum reatu aeternae damnationis.