Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 248
951 71. Per contritionem etiam cum charitate perfecta et cum voto suscipiendi Sacramentum conjunctam, non remittitur crimen, extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione Sacramenti. 952 72. Omnes omnino justorum afflictiones sunt ultiones peccatorum ipsorum: unde et Job et martyres, quae passi sunt, propter peccata sua passi sunt. 953 73. Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali: hinc Beata Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque ejus afflictiones in hac vita sicut et aliorum justorum fuerunt ultiones peccati actualis, vel originalis. 954 74. Concupiscentia in renatis relapsis in peccatum mortale, in quibus jam dominatur, peccatum est, sicut et alii habitus pravi. 955 75. Motus pravi concupiscentiae sunt, pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto: Non concupisces; unde homo eos sentiens, et non consentiens, transgreditur praeceptum: Non concupisces, quamvis transgressio in peccatum non deputetur. 956 76. Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. 957 77. Satisfactiones laboriosae justificatorum non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condonatam. 958 78. Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio. 859 79. Falsa est doctorum sententia, primum hominem potuisse a Deo creari et institui sine justitia naturali.
Quas quidem sententias stricto coram nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent , in rigore et proprio verborum sensu ab assertoribus intento haereticas, erroneas, suspectas, temerarias, scandalosas et in pias aures offensionem immittentes respective . . . . damnamus.
Hoc est celeberrimum comma Pianum, quod haeretici ab hoc loco ad alterum post vocabulum intento transferebant, ita ut sensus plane immutaretur. Qua de re consule Tornelium, Tract. de gratia