Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 250
enunciavit, se non intendere casum, quo moribundus sensibus destitutus, quem adstantes absolutionem antea petiisse testentur, absolvendus esset.
LXXXIX. Decreta Pontificia in materia de auxiliis.
964 Cum contra Patres Societatis Jesu a Dominicanis acris controversia mota fuisset de auxiliis gratiae, utrum nempe gratia ab intrinseco efficax (efficacitate connexionis cum consensu) sit et in praedeterminatione physica consistat, uti P.P. praedicatores dicebant, an vero infallibilitas divinae praedestinationis ad gratiam a scientia media dependeat, Clemens VIII. congregationem de auxiliis ad litem finiendam instituit, quae integris novem annis, 1598—1607, causae extricandae insudavit. Denique Paulo V. sedente, infinitis disputationibus a celeberrimis utriusque partis theologis habitis, a Summo Pontifice finis liti impositus est. Falsissimum est, quod quidam Jesuitarum adversarii contenderunt, a Paulo V. Bullam, quae istorum doctrinam damnaret, confectam eamque tantum non promulgatam fuisse, autographum vero in archivio asservari. Innocentius enim X. decreto d. 23. Apr. 1654. declaravit, Actis Francisci Pegnae et Thomae de Lemos et autographo seu exemplari assertae constitutionis Pauli V., super definitione quaestionis de auxiliis ac damnationis sententiae seu sententiarum Ludovici Molinae S. J. nullam omnino esse fidem adhibendam. Id unum veritati consentaneum, Summum Pontificem strictum silentium de congregationum exitu imposuisse, atque utriusque ordinis Generali formulam tradidisse, qua suis papae voluntatem denunciaret, quae hujusmodi erat:
In negotio de auxiliis facta est potestas a Summo Pontifice cum disputantibus tum consultoribus redeundi in patrias aut domos suas: additumque est, fore ut sua Sanctitas declarationem et determinationem, quae expectabatur, opportune promulgaret. Verum ab eodem SS. Domino serio admodum vetitum est, in quaestione hac pertractanda ne quis partem suae oppositam aut qualificaret, aut censura quapiam notaret..... Quin optat etiam, ut verbis asperioribus, amaritiem animi significantibus, invicem abstineant.
Eadem moderatione utens P. Claudius Aquaviva, Societatis Jesu praepositus generalis, insistensque constitutionibus ordinis (Part. 4, c. 14.), et congregationis generalis V. decreto 56, et canoni 9, et Rationi studiorum, quae S. Thomae doctrinam utpote solidam atque securam ordinarie sequendam inculcabant, a. 1613. decretum statuit hujus tenoris, „ut in tradenda divinae gratiae efficacitate theologi Societatis eam opinionem sequantur, sive in lectionibus, sive in publicis disputationibus, quae a plerisque Societatis scriptoribus tradita, atque in controversia de auxiliis divinae gratiae coram Summis Pontificibus piae