Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 251
memoriae Clemente VIII. et S. D. N. Paulo V. tanquam magis consentanea SS. Augustino et Thomae gravissimorum Patrum judicio explicata et defensa est. Nostri in posterum omnino doceant, inter eam gratiam, quae effectum re ipsa habet atque efficax dicitur, et eam, quam sufficientem nominant, non tantum discrimen esse in actu secundo, quia ex usu liberi arbitrii, etiam cooperantem gratiam habentis, effectum sortiatur, altera non item: sed in ipso actu primo, quod posita scientia conditionalium ex efficaci Dei proposito atque intentione efficiendi certissime in nobis boni, de industria ipse ea media seligit, atque eo modo et tempore confert, quo videt effectum infallibiliter habitura, aliis usurus, si haec inefficacia praevidisset. Quare sempe moraliter et in ratione beneficii plus aliquid in efficaci, quam in sufficienti gratia est, in actu primo contineri: atque hac ratione efficere Deum, ut re ipsa faciamus, non tantum, quia dat gratiam, qua facere possimus. Quod idem dicendum est de perseverantia, quae procul dubio donum Dei est.“ Idem a. 1616. P. Mutius Vitelleschus, generalis S. J. inculcavit. Porro Paulus V. S. Officii decr. 1. Dec. 1611. prohibuit, libros in materia de auxiliis, etiam sub praetextu commentandi S. Thomam aut alio modo imprimi, quin prius S. Inquisitioni propositi fuissent. Quod Urbanus VIII. decretis S. Inq. d. 22. Maji 1625, et 1. Aug. 1641, inculcavit, additis poenis privationis facultatis docendi et concionandi, vocis activae et passivae et excommunicationis (respective interdicti) Summo Pontifici reservatae et ipso facto incurrendae. Cum vero Facultas Lovaniensis Innocentio XII. supplicasset, ut S. Sedis auctoritate licitum sibi esset ac liberum, continuare in tradenda doctrina majorum suorum, quae continetur in libro censurarum Lovaniensis et Duacensis Universitatum, una cum apologia universitatis Lovaniensis et ab eadem declarari, doctrinam de gratia per se efficaci et de praedestinatione ante praevisa merita nullis hactenus Apostolicis decretis damnatam et enervatam esse, Summus Pontifex Brevi d. 7. Febr. 1694. allegatis verbis Coelestini in epistola ad Galliae episcopos: Profundiores vero etc. respondit: „nec arbitramur opportunum, ut in praesens habeatur exactior illa de divinis auxiliis tractatio, quae a praedecessoribus nostris Clemente VIII. et Paulo V. instituta fuit.“ Cum denique Jansenistae, qui dissidia, quantum poterant, augere non destiterant, et se Thomistas Augustinianos dictitabant, atque adversus Jesuitas solos pugnare fingebant, per Bullam „Unigenitus“ doctrinam SS. Augustini et Thomae illorum machinationibus damnatam fuisse conquererentur, Clemens XI., qui illam constitutionem ediderat, altera a. 1718., quae incipit „Pastoralis officii“ § 3. calumnias istas repulit. Porro Benedictus XIII., cum constitutione „Pretiosus“ d. 26. Maji 1727. privilegia ordinis Praedicatorum confirmaret, § 30. prohibuit, ne quis S. Thomae doctrinam ejusque scholam ullatenus damnet ac pro damnata in Bulla „Unigenitus“ traducat. Clemens denique XII. d. 2. Oct. 1733. decreta Clementis XI. et Benedicti XIII. confirmat, haec tamen addit: „Mentem tamen eorundem praedecessorum nostrorum compertam habentes, nolumus aut per nostras, aut per ipsorum laudes Thomisticae scholae delatas, quas iterato nostro judicio comprobamus et confirmamus, quidquam esse detractum caeteris catholicis scholis diversa ab eadem in explicanda divinae gratiae efficacia sentientibus, quarum etiam erga