Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 9

II. Stephani I. decretum contra Rebaptizantes.

Si quis a quacunque haeresi venerint adnos, nihil inno- 14 vetur, nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in poenitentiam; cum ipsi haeretici proprie alterutum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. — Quaerendum non esse, quis sit ille, qui baptizaverit, eo quod, qui baptizatus fuerit, gratiam consequi potuerit invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus Sancti Multum proficit nomen Christi, ut quicunque et ubicunque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi. — Quod accepimus ab apostolis hoc sequimur. — [In eadem 16 epistola de episcopatus sui loco gloriabatur et se successionem Petri tenere contendebat, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, episcopum se esse episcoporum constituebat Ita Cyprianus et Firmilianus].

III. Concilii Arelatensis I. 314. can. 8. de baptismo haereticorum.

De Afris, quod propria lege sua utuntur, ut rebaptizent, 16 placuit, ut si aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu S. esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum S. Quodsi interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.

IV. Synodi I. Nicaenae a. 325. decreta.

A Symbolum.

Πιστεύομεν εἰς ἕνα Θεὸν, πατέρα παντοκράτορα, πάντων 17 όρατῶν τε καὶ ἀοράτων ποιητήν. Καὶ εἰς ἕνα κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, γεννηθέντα ἐκ τοῦ πατρὸς μονογενῆ, τοῦτ' ἐστιν ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ πατρὸς, Θεὸν ἐκ Θεοῦ, φῶς ἐκ φωτὸς, Θεὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ αληθινοῦ. γεννηθέντα, οὐ ποιηθέντα, όμοούσιον τῷ πατρὶ, δι' οὐ τὰ πάντα ἐγένετο, τά τε ἐν τῷ οὐρανῷ, καὶ τὰ ἐπὶ τῆς γῆς, τὸν δι' ἡμᾶς τοὺς ἀνθρώποὺς καὶ διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν κατελθόντα, καὶ σαρκωθέντα, καὶ ἐνανθρωπήσαντα. Παθόντα καὶ ἀναστάντα τῇ τρίτῃ ἡμέρα, καὶ ἀνελθόντα εἰς τοὺς οὐρανούς. Καὶ ἐρχόμενον πάλιν κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς. Καὶ εἰς τὸ πνεῦμα τὸ ἄγιον. Τοὺς δὲ λέγοντας. ἦν ποτε ὅτε οὐκ ἦν, καὶ πρὶν γεννηθῆναι 18