Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 10

οὐκ ἦν, καὶ ἐξ οὐκ ἔντων ἐγένετο, ἦ ἐξ ἕτέρας ὖποστάσεως ἦ οὐσίας φάσκοντας εἴναι, ἦ κτιστὸν, ἦ ἀλλοιωτὸν, ἦ τρεπτὸν τὸν οἱὸν τοῦ θεοῦ· τούτους ἀναθεματίζει ἦ καθολικὴ καὶ ἀποστολικὴ ἐκκλησία.

B. Canones de baptismo haereticorum.

19 Can. 8. De his, qui se Catharos, id est puros quandoque nominant, ad catholicam autem et apostolicam Ecclesiam accedunt, sanctae magnae synodo visum est, ut impositis eis manibus sic in clero maneant. Ante omnia autem hoc in scriptis ipsos profiteri convenit, quod adhaerebunt et sequentur catholicae Ecclesiae decreta, id est, et cum digamis communicabunt et cum iis, qui in persecutione lapsi sunt. . .

20 Can. 19. De Paulianistis, qui deinde ad Ecclesiam confugerunt, statutum est, ut ii omnino rebaptizentur. Si qui vero tempore praeterito in clericorum numero erant, si quidem a culpa et reprehensione alieni visi fuerint, rebaptizati ordinentur a catholicae Ecclesiae episcopo. . .

η΄. Περὶ ὁνομάζοντων μὲν ἕαυτοὺς καθαροὺς ποτε, προςερχομένων δὲ τῇ καθολικῇ καὶ ἀποστολικῇ ἐκκλησία, ἔδοξε τῇ ἀγία καὶ μεγάλῃ συνόδῳ, ὥστε χειροθετουμένους αὐτοὺς μένειν οὔτως ἐν τῷ κλήρῳ· τρὸ πάντων δὲ τοῦτο ὁμολογῆσαι αὐτοὺς ἐγγράφῳς προσήκει, ὕτι συνθήσονται καὶ ἀκολουθησουσι τοῖς τῆς καθολικῆς καὶ ἀποστολικῆς ἐκκλησίας δόγμασι· τοῦτ' ἐστι, καὶ διγάμοις κοινωνεῖν καὶ τοῖς ἐν τῷ διωγμῳ παραπεπτωκόσιν.

θ΄. Περὶ τῶν παυλιανισάντων, εἴτα προςφυγόντων τῇ καθολικῇ ἐκκλησία, ὕρος ἐκτέθειται, ἀναβαπτίζεσθαι αὐτοὺς ἐξάπαντος· εἰ δὲ τινες ἐν τῷ παρεληλυθότι χρόνῳ ἐν τῷ κλήρῳ ἐξητάθησαν, εἰ μὲν ἄμεμπτοι καὶ ἀνεπίληπτοι φανεῖεν, ἀναβαπτισθέντες χειροτονείσθωσαν ὖπὸ τοῦ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας ἐπισκόπου . . .

V. Liberii et Siricii decreta de baptismo haereticorum.

Apud Siriciam epistola 1. ad Himerium Tarraconensem c. 1.

21 Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet et canones contradi-