Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 253

3. Ad merendum et demerendum in statu naturae spsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione.

Declarata et damnata uti haeretica.

4. Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae in-969 erioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium idei; et in hoc erant haeretici, quod vellent eam gratiam alem esse, cui posset humana voluntas resistere et obtemperare.

Declarata et damnata uti falsa et haeretica.

5. Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse.

Declarata et damnata uti falsa, temeraria, scandalosa, et, intellecta eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit, impia, blasphema, contumeliosa, divinae pietati derogans, et haeretica.

Damnatis a Summis Pontificibus Jansenii propositionibus ad illam cavillationem recurrerunt Janseniani, ut dicerent eas damnabiles quidem, sed eum non fuisse sensum Jansenii. Hinc Alexander VII. per constitutionem „Cum ad S. Petri Sedem“ 16. Oct. 1656. haec declaravit: „Quinque illas propositiones ex libro praememorati Cornelii Jansenii episcopi Ypreusis, cui titulus est: Augustinus, excerptas, ac in sensu ab eodem Cornelio Jansenio intento damnatas fuisse, definimus et declaramus“ postea vero constitutione „Regiminis apostolici“ 15. Febr. 1664. sequens formularium subscribendum edixit:

„Ego N. constitutioni apostolicae Innocentii X., datae die 31. Maji 1653, et constitutioni Alexandri VII., datae die 16. Octobris 1656, summorum Pontificum me subjicio, et quinque propositiones ex Cornelii Jansenii libro, cui nomen Augustinus, excerptas, et in sensu ab eodem auctore intento, prout illas per dictas constitutiones Sedes Apostolica damnavit, sincero animo rejicio ac damno, et ita juro. Si me Deus adjuvet, et haec sancta Dei evangelia.“

Cum vero aliqui Belgii Antistites quaedam formulario addidissent, Innocentius XII. Brevi 6. Febr. 1694, post confirmatas Innocentii X. et Alexandri VII. constitutiones id fieri prohibuit, ac formularium in sensu obvio ab omnibus sumi jussit; altero vero Brevi 24. Nov. 1696. declaravit, se hoc decreto nullatenus derogare constitutioni Alexandri VII. Denique Clemens XI. constitutione „Vineam Domini,“ quam infra damnus, omnem viam praeclusit subterfugiis Jansenistarum quoad factum dogmaticum, et Innocentii X. et Alexandri VII. constitutiones innovavit.