Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 254
XCII. Propositiones damnatae ab Alexandro VII.
A. Die 24. Sept. 1665.
972 1. Homo nullo unquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et charitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium. 973 2. Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat. 974 3. Sententia asserens, Bullam Coenae solum prohibere absolutionem haeresis et aliorum criminum, quando publica sunt, et id non derogare facultati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est, anno 1629. 18. Julii in Consistorio sacrae Congregationis Eminentissimorum Cardinalium visa et tolerata est. 975 4. Praelati regulares possunt in foro conscientiae absolvere quoscumque saeculares ab haeresi occulta et ab excommunicatione propter eam incursa 976 5. Quamvis evidenter tibi constet, Petrum esse haereticum, non teneris denuntiare, si probare non possis. 977 6. Confessarius, qui in sacramentali Confessione tribuit poenitenti chartam postea legendam, in qua ad venerem incitat, non censetur sollicitasse in Confessione, ac proinde non est denuntiandus. 978 7. Modus evitandi obligationem denuntiandae sollicitationis est, si sollicitatus confiteatur cum sollicitante: hic potest ipsum absolvere absque onere denuntiandi. 979 8. Duplicatum stipendium potest sacerdos pro eadem Missa licite accipere, applicando petenti partem etiam specialissimam fructus ipsimet celebranti correspondentem, idque post decretum Urbani VIII. 980 9. Post decretum Urbani potest sacerdos, cui Missae celebrandae traduntur, per alium satisfacere, collato illi minori stipendio, alia parte stipendii sibi retenta. 981 10. Non est contra justitiam, pro pluribus Sacrificiis stipendium accipere, et Sacrificium unum offerre. Neque etiam est contra fidelitatem, etiamsi promittam promissione, etiam juramento firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram.