Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 264

B. Propositiones duae ab Innocentio XI. 23. Nov. 1679. decreto S. Inquisitionis confixae.

1084 1. Deus donat nobis omnipotentiam suam, ut ea utamur, sicut aliquis donat alteri villam aut librum. 1085 2. Deus subjicit nobis suam omnipotentiam. Prohibentur uti temerariae ad minimum et novae.

XCV. Decretum S. Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum 12. Febr. 1679., approbatum ab Innocentio XI.

1086 Etsi frequens quotidianusve sacrosanctae Eucharistiae usus a SS. Patribus fuerit semper in Ecclesia probatus: nunquam tamen, aut saepius illam percipiendi aut ab ea abstinendi, certos singulis mensibus aut hebdomadis dies statuerunt, quos nec concilium Tridentinum praescripsit, sed quasi humanam infirmitatem secum reputaret, nihil praecipiens, quid cuperet tantum indicavit, cum inquit: Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in singulis missis fideles adstantes sacramentalis Eucharistiae perceptione communicarent. Idque non immerito: multiplices enim sunt conscientiarum recessus, variae ob negotia spiritus alienationes; multae e contra gratiae et Dei dona parvulis concessa; quae cum humanis oculis scrutari non possimus, nihil certe de cujusque dignitate atque integritate et consequenter de frequentiori aut quotidiano vitalis panis esu potest constitui, et propterea quod ad negotiatores ipsos attinet, frequens ad sacram alimoniam percipiendam accessus confessariorum secreta cordis explorantium judicio est relinquendus, qui ex conscientiarum puritate et frequentiae fructu et ad pietatem processu laicis negotiatoribus et conjugatis, quod prospicient eorum saluti profuturum, id illis praescribere debebunt. In conjugatis autem hoc amplius animadvertent, cum B. Apostolus nolit eos invicem fraudari, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacent orationi, eos serio admoneant, tanto magis ob sacratissimae Eucharistiae reverentiam continentiae vacandum puriorique mente ad coelestium epularum communionem esse conveniendum.

In hoc igitur pastorum diligentia potissimum invigilabit, non ut a frequenti aut quotidiana sacrae Communionis sum-