Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 265

ptione unica praecepti formula aliqui deterreantur, aut sumendi dies generaliter constituantur, sed magis quid singulis permittendum, per se aut parochos seu confessarios sibi decernendum putet, illudque omnino provideat, ut nemo a sacro Convivio, seu frequenter seu quotidie accesserit, repellatur, et nihilominus det operam, ut unusquisque digno pro devotionis et praeparationis modo rarius aut crebrius Dominici corporis suavitatem degustet.

Itidem moniales quotidie sacram communionem petentes admonendae erunt, ut in diebus ex earum ordinis instituto praestitutis communicent; si quae vero puritate mentis eniteant et fervore spiritus ita incaluerint, ut dignae frequentiori aut quotidiana sanctissimi Sacramenti perceptione videri possint, id illis a Superioribus permittatur. Proderit etiam praeter parochorum et confessariorum diligentiam opera quoque concionatorum uti et cum eis constitutum haberi, ut cum fideles ad sanctissimi Sacramenti frequentiam (quod facere debent) arcesserint, statim de magna ad illud sumendum praeparatione orationem habeant, generatimque ostendant, eos, qui ad frequentiorem aut quotidianam salutiferi cibi sumptionem devoto studio excitantur, debere, sive laici negotiatores, sive conjugati, sive quicumque alii, suam agnoscere infirmitatem, ut dignitate Sacramenti ac divini judicii formidine discant coelestem mensam, in qua Christus est, revereri; et si quando se minus paratos senserint, ab ea abstinere seque ad majorem praeparationem accingere. Episcopi autem, in quorum dioecesibus viget hujusmodi devotio erga sanctissimum Sacramentum, pro illa gratias Deo agant, eamque ipsi adhibito prudentiae et judicii temperamento alere debebunt, et ab eorum officio postulari sibi maxime persuadebunt, nulli labori aut diligentiae parcendum, ut omnis irreverentiae aut scandali suspicio in veri et immaculati agni perceptione tollatur virtutesque ac dona in sumentibus augeantur: quod abunde continget, si ii, qui devoto hujusmodi studio, divina praestante gratia, tenentur, seque sacratissimo pane frequentius refici cupiunt, suas vires expendere seque probare cum timore et charitate assueverint . . . Porro episcopi et parochi seu confessarii redarguant asserentes, communionem quotidianam esse de jure divino . . . . Non permittant, ut venialium confessio