Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 266
fiat simplici sacerdoti non approbato ab episcopo aut Ordinario.
XCVI. Propositio de usu scientiae ex Confessione acquisitae, prohibita decreto S. Inquisitionis 18. Nov. 1682.
1087 „Scientia ex confessione acquisita uti licet, modo fiat sine directa aut indirecta revelatione et gravamine poenitentis, nisi aliud multo majus ex non usu sequatur, in cujus comparatione prius merito condemnatur. Addita deinde explicatione sive limitatione, quod sit intelligenda de usu scientiae ex confessione acquisitae cum gravamine poenitentis, seclusa quacunque revelatione, atque in casu, quo multo majus gravamen ejusdem poenitentis ex non usu sequeretur.“
Statutum est, „dictam propositionem, quatenus admittit usum dictae scientiae cum gravamine poenitentis, omnino prohibendam esse, etiam cum dicta explicatione sive limitatione.“
XCVII. Propositiones 68 Michaelis de Molinos damnatae ab Innocentio XI. Constitutione „Coelestis Pastor“ etc. 20. Nov. 1687.
1088 1. Oportet hominem suas potentias annihilare, et haec est via interna. 1089 2. Velle operari active, est Deum offendere, qui vult esse ipse solus agens: et ideo opus est, seipsum in Deo totum et totaliter derelinquere et postea permanere velut corpus exanime. 1090 3. Vota de aliquo faciendo sunt perfectionis impeditiva. 1091 4. Activitas naturalis est gratiae inimica, impeditque Dei operationes et veram perfectionem; quia Deus operari vult in nobis sine nobis. 1092 5. Nihil operando anima se annihilat et ad ipsum principium redit et ad suam originem, quae est essentia Dei, in qua transformata remanet ac divinizata, et Deus tunc in se ipso remanet; quia tunc non sunt amplius duae res unitae, sed una tantum, et hac ratione Deus vivit et regnat in nobis, et anima seipsam annihilat in esse operativo.