Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 269

sante, anima regredi debet ad tertium gradum et in ipso permanere, absque eo, quod amplius redeat ad secundum aut primum.

24. Qualescumque cogitationes in oratione occurrant, 1111 etiam impurae, etiam contra Deum, Sanctos, fidem et sacramenta, si voluntarie non nutriantur nec voluntarie expellantur, sed cum indifferentia et resignatione tolerentur, non impediunt orationem fidei: imo eam perfectiorem efficiunt; quia anima tunc magis divinae voluntati resignata remanet.

25. Etiamsi superveniat somnus et dormiatur, nihilo- 1112 minus fit oratio et contemplatio actualis: quia oratio et resignatio idem sunt, et dum resignatio perdurat, perdurat et oratio.

26. Tres illae viae. purgativa, illuminativa et unitiva, 1113 est absurdum maximum, quod dictum fuerit in mystica: cum non sit nisi unica via, scilicet via interna.

27. Qui desiderat et amplectitur devotionem sensibilem, non desiderat nec quaerit Deum, sed seipsum; et male agit, cum eam desiderat et eam habere conatur, qui per viam internam incedit, tam in locis sacris quam in diebus solemnibus.

28. Taedium rerum spiritualium bonum est, siquidem 1115 per illud purgatur amor proprius.

29. Dum anima interna fastidit discursus de Deo et 1116 virtutes, frigida remanet, nullum in se ipsa sentiens fervorem, bonum signum est.

30. Totum sensibile, quod exprimitur in vita spirituali, 1117 est abominabile, spurcum et immundum.

31. Nullus meditativus veras virtutes exercet internas, 1118 quae non debent a sensibus cognosci. Opus est amittere virtutes.

32. Nec ante, nec post Communionem alia requiritur 1119 praeparatio aut gratiarum actio (pro istis animabus internis), quam permanentia in solita resignatione passiva; quia modo perfectiore supplet omnes actus virtutum, qui possunt et fiunt in via ordinaria. Et si hac occasione Communionis insurgunt motus humiliationis, petitionis aut gratiarum actionis, reprimendi sunt, quoties non dignoscatur, eos esse ex impulsu speciali Dei: alias sunt impulsus naturae nondum mortuae.