Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 270

1120 33. Male agit anima, quae procedit per hanc viam internam, si in diebus solemnibus vult aliquo conatu particulari excitare in se devotum aliquem sensum: quoniam animae internae omnes dies sunt aequales, omnes festivi. Et idem dicitur de locis sacris, quia hujusmodi animabus omnia loca aequalia sunt. 1121 34. Verbis et lingua gratias agere Deo, non est pro animabus internis, quae in silentio mauere debent, nullum Deo impedimentum apponendo, quod operetur in illis; et quo magis Deo se resignant, experiuntur, se non posse orationem dominicam seu Pater noster recitare. 1122 35. Non convenit animabus hujus viae internae, quod faciant operationes, etiam virtuosas, ex propria electione et activitate: alias non essent mortuae. Nec debent elicere actus amoris erga beatam Virginem, Sanctos aut humanitatem Christi: quia, cum ista objecta sensibilia sint, talis est amor erga illa. 1123 36. Nulla creatura, nec beata Virgo, nec Sancti sedere debent in nostro corde: quia solus Deus vult illud occupare et possidere. 1124 37. In occasione tentationum etiam furiosarum non debet anima elicere actus explicitos virtutum oppositarum, sed debet in supradicto amore et resignatione permanere. 1125 38. Crux voluntaria mortificationum pondus grave est et infructuosum, ideoque dimittenda. 1126 39. Sanctiora opera et poenitentiae, quas peregerunt Sancti, non sufficiunt ad removendam ab anima vel unicam adhaesionem. 1127 40. Beata Virgo nullum unquam opus exterius peregit, et tamen fuit Sanctis omnibus sanctior. Igitur ad sanctitatem perveniri potest absque opere exteriori. 1128 41 Deus permittit et vult ad nos humiliandos et ad veram transformationem perducendos, quod in aliquibus animabus perfectis, etiam non arreptitis, daemon violentiam inferat earum corporibus, easque actus carnales committere faciat, etiam in vigilia et sine mentis offuscatione, movendo physice illarum manus et alia membra contra earum voluntatem. Et idem dicitur quoad alios actus per se peccaminosos: in quo casu non sunt peccata, quia his non adest consensus.