Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 279

patientia, praecautione et subtilitate. Oportet se intra hos limites continere, ut sinatur Deus agere, et nunquam ad purum amorem ducere, nisi quando Deus per unctionem interiorem incipit aperire cor huic verbo, quod adeo durum est animabus adhuc sibimet affixis, et ideo potest illas scandalizare aut in perturbationem conjicere.

4. In statu sanctae indifferentiae anima non habet am- 1196 plius desideria voluntaria et deliberata propter suum interesse, exceptis iis occasionibus, in quibus toti suae gratiae fideliter non cooperatur.

5. In eodem statu sanctae indifferentiae nihil nobis, 1197 omnia Deo volumus. Nihil volumus, ut simus perfecti et beati propter interesse proprium; sed omnem perfectionem ac beatitudinem volumus, in quantum Deo placet efficere, ut velimus res istas impressione suae gratiae.

6. In hoc sanctae indifferentiae statu nolumus amplius 1198 salutem, ut salutem propriam, ut liberationem aeternam, ut mercedem nostrorum meritorum, ut nostrum interesse omnium maximum; sed eam volumus voluntate plena, ut gloriam et beneplacitum Dei, ut rem, quam ipse vult, et quam nos vult velle propter ipsum.

7. Derelictio non est nisi abnegatio seu sui ipsius re- 1199 nuntiatio, quam Jesus Christus a nobis in Evangelio requirit, postquam externa omnia reliquerimus. Ista nostri ipsorum abnegatio non est nisi quoad interesse proprium . . . Extremae probationes, in quibus haec abnegatio seu sui ipsius derelictio exerceri debet, sunt tentationes, quibus Deus aemulator vult purgare amorem, nullum ei ostendendo perfugium neque ullam spem quoad suum interesse proprium, etiam aeternum.

8. Omnia sacrificia, quae fieri solent ab animabus quam 1200 maxime disinteressatis circa earum aeternam beatitudinem, sunt conditionalia . . . Sed hoc sacrificium non potest esse absolutum in statu ordinario. In uno extremarum probationum casu hoc sacrificium fit aliquo modo absolutum.

9. In extremis probationibus potest animae invincibiliter 1201 persuasum esse persuasione reflexa, et quae non est intimus conscientiae fundus, se juste reprobatam esse a Deo.

10. Tunc anima divisa a semetipsa expirat cum Christo 1202 in cruce, dicens: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?