Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 278

secratos; valere etiam regulas, mores et instituta a regno et ecclesia Gallicana recepta, patrumque terminos manere inconcussos, atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines, tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae, propriam stabilitatem obtineant.

1191 4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit.

De his Alexander VIII. sic statuit:

1192 „Omnia et singula, quae tam quoad extensionem juris regaliae, quam quoad declarationem de potestate ecclesiastica ac quatuor in ea contentas propositiones in supradictis comitiis cleri Gallicani a. 1682. habitis acta et gesta fuerunt, cum omnibus et singulis mandatis, arrestis, consirmationibus, declarationibus, epistolis, edictis et decretis a quibusvis personis sive ecclesiasticis, sive laicis, quomodolibet qualificatis, quavis auctoritate et potestate, etiam individuam expressionem requirente, fungentibus, editis seu publicatis etc. ipso jure nulla, irrita, invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab initio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminemque ad illorum seu cujuslibet eorum, etsi juramento vallata sint, observantiam teneri, tenore praesentium declaramus“.

C. Propositiones 23 super amore erga Deum purissimo, damnatae ab Innocentio XII. Brevi „Cum alias“ etc. 12. Mart. 1699.

1193 1. Datur habitualis status amoris Dei, qui est charitas pura et sine ulla admixtione motivi proprii interesse. Neque timor poenarum, neque desiderium remunerationum habent amplius in eo partem. Non amatur amplius Deus propter meritum, neque propter perfectionem, neque propter felicitatem in amando inveniendam.

1194 2. In statu vitae contemplativae sive unitivae amittitur omne motivum interessatum timoris et spei.

1195 3. Id, quod est essentiale in directione animae, est non aliud facere, quam sequi pedetentim gratiam cum infinita