Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 282

1219 4. Ita, Domine, omnia possibilia sunt ei, cui omnia possibilia facis, eadem operando in illo. 1220 5. Quando Deus non emollit cor per interiorem unctionem gratiae suae, exhortationes et gratiae exteriores non inserviunt, nisi ad illud magis obdurandum. 1221 6. Discrimen inter foedus judaicum et christianum est, quod in illo Deus exigit fugam peccati et implementum legis a peccatore, relinquendo illum in sua impotentia: in isto vero Deus peccatori dat, quod jubet. illum sua gratia purificando. 1222 7. Quae utilitas pro homine in veteri foedere, in quo Deus illum reliquit ejus propriae infirmitati, imponendo ipsi suam legem? Quae vero felicitas non est, admitti ad foedus, in quo Deus nobis donat, quod petit a nobis? 1223 8. Nos non pertinemus ad novum foedus, nisi in quantum participes sumus ipsius novae gratiae, quae operatur in nobis id, quod Deus nobis praecipit. 1224 9. Gratia Christi est gratia suprema, sine qua consiteri Christum nunquam possumus, et cum qua nunquam illum abnegamus. 1225 10. Gratia est operatio manus omnipotentis Dei, quam nihil impedire potest aut retardare. 1226 11. Gratia non est aliud, quam voluntas omnipotentis Dei jubentis et facientis, quod jubet. 1227 12. Quando Deus vult salvare animam, quocumque tempore, quocumque loco effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. 1228 13. Quanto Deus vult animam salvam facere, et eam tangit interiori gratiae suae manu, nulla voluntas humana ei resistit. 1229 14. Quantumcumque remotus a salute sit peccator obstinatus, quando Jesus se ei videndum exhibet lumine salutari suae gratiae, oportet ut se dedat, accurrat, sese humiliet et adoret Salvatorem suum. 1230 15. Quando Deus mandatum suum et suam externam locutionem comitatur unctione sui Spiritus et interiori vi gratiae suae, operatur illam in corde obedientiam, quam petit. 1231 16. Nullae sunt illecebrae, quae non cedant illecebris gratiae: quia nihil resistit omnipotenti.