Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 283
17. Gratia est vox illa Patris, quae homines interius docet, ac eos venire facit ad Jesum Christum: quicumque ad eum non venit, postquam audivit vocem exteriorem Filii, nullatenus est doctus a Patre.
18. Semen verbi, quod manus Dei irrigat, semper affert fructum suum.
19. Dei gratia nihil aliud est, quam ejus omnipotens voluntas: haec est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus suis Scripturis.
20. Vera gratiae idea est, quod Deus vult sibi a nobis obediri, et obeditur; imperat, et omnia fiunt; loquitur tamquam Dominus, et omnia sibi submissa sunt.
21. Gratia Jesu Christi est gratia fortis, potens, suprema, invincibilis, utpote quae est operatio voluntatis omnipotentis, sequela et imitatio operationis Dei incarnantis et resuscitantis Filium suum.
22. Concordia omnipotentis operationis Dei in corde hominis cum libero ipsius voluntatis consensu demonstratur illico nobis in incarnatione, veluti fonte atque architypo omnium aliarum operationum misericordiae et gratiae, quae omnes ita gratuitae atque ita dependentes a Deo sunt, sicut ipsa originalis operatio.
23. Deus ipse nobis ideam tradidit omnipotentis operationis suae gratiae, eam significans per illam, quae creaturas e nihilo producit et mortuis reddit vitam.
24. Justa idea, quam centurio habet de omnipotentia Dei et Jesu Christi in sanandis corporibus solo motu suae voluntatis, est imago ideae, quae haberi debet de omnipotentia suae gratiae in sanandis animabus a cupiditate.
25. Deus illuminat animam et eam sanat aeque ac corpus sola sua voluntate: jubet, et ipsi obtemperatur.
26. Nullae dantur gratiae, nisi per fidem. 1241
27. Fides est prima gratia et fons omnium aliarum. 1242
28. Prima gratia, quam Deus concedit peccatori, est peccatorum remissio. 1243
29. Extra Ecclesiam nulla conceditur gratia. 1244
30. Omnes, quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infallibiliter. 1245
31. Desideria Christi semper habent suum effectum: pacem intimo cordium infert, quando eis illam optat.