Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 287
et persona; unus solus Christus compositus ex pluribus sanctis, quorum est sanctificator.
76. Nihil spatiosius Ecclesia Dei: quia omnes electi et 1291 justi omnium saeculorum illam componunt.
77. Qui non ducit vitam dignam filio Dei et membro 1292 Christi, cessat interius habere Deum pro Patre et Christum pro capite.
78. Separatur quis a populo electo, cujus figura fuit 1293 populus judaicus et caput est Jesus Christus, tam non vivendo secundum Evangelium, quam non credendo Evangelio.
79. Utile et necessarium est omni tempore, omni loco 1294 et omni personarum generi, studere et cognoscere spiritum, pietatem et mysteria sacrae Scripturae.
80. Lectio sacrae Scripturae est pro omnibus. 1295
81. Obscuritas sancti verbi Dei non est laicis ratio 1296 dispensandi se ipsos ab ejus lectione.
82. Dies Dominicus a Christianis debet sanctificari lectio- 1297 nibus pietatis et super omnia sanctarum Scripturarum. Damnosum est, velle Christianum ab hac lectione retrahere.
83. Est illusio sibi persuadere, quod notitia mysterio- 1298 rum religionis non debeat communicari foeminis lectione sacrorum librorum. Non ex foeminarum simplicitate, sed ex superba virorum scientia ortus est Scripturarum abusus, et nalae sunt haereses.
84. Abripere e Christianorum manibus novum Testa- 1299 mentum seu eis illud clausum tenere, auferendo eis modum istud intelligendi, est illis Christi os obturare.
85. Interdicere Christianis lectionem sacrae Scripturae, 1300 praesertim Evangelii, est interdicere usum luminis filiis lucis et facere, ut patiantur speciem quamdam excommunicationis.
86. Eripere simplici populo hoc solatium jungendi 1301 vocem suam voci totius Ecclesiae, est usus contrarius praxi apostolicae et intentioni Dei.
87. Modus plenus sapientia, lumine et charitate est 1302 dare animabus tempus portandi cum humilitate et sentiendi statum peccati, petendi spiritum poenitentiae et contritionis, et incipiendi ad minus satisfacere justitiae Dei, antequam reconcilientur.
88. Ignoramus, quid sit peccatum et vera poenitentia, 1303 quando volumus statim restitui possessioni bonorum illorum,