Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 286

1276 61. Timor nonnisi manum cohibet, cor autem tamdiu peccato adducitur, quamdiu ab amore justitiae non ducitur. 1277 62. Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo, et jam est reus coram Deo. 1278 63. Baptizatus adhuc est sub lege sicut Judaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore. 1279 64. Sub maledicto legis nunquam fit bonum; quia peccatur sive faciendo malum, sive illud nonnisi ob timorem evitando. 1280 65. Moyses, prophetae, sacerdotes et doctores legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem. 1281 66. Qui vult Deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passionibus, neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii. 1282 67. Timor servilis non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum, imperiosum, injustum, intractabilem. 1283 68. Dei bonitas abbreviavit viam salutis, claudendo totum in fide et precibus. 1284 69. Fides, usus, augmentum et praemium fidei, totum est donum purae liberalitatis Dei. 1285 70. Nunquam Deus affligit innocentes; et afflictiones semper serviunt vel ad puniendum peccatum, vel ad purificandum peccatorem. 1286 71. Homo ob sui conservationem potest sese dispensare ab ea lege, quam Deus condidit propter ejus utilitatem. 1287 72. Nota Ecclesiae christianae est, quod sit catholica, comprehendens et omnes angelos coeli, et omnes electos et justos terrae et omnium saeculorum. 1288 73. Quid est Ecclesia, nisi coetus filiorum Dei, manentium in ejus sinu, adoptatorum in Christo, subsistentium in ejus persona, redemptorum ejus sanguine, viventium ejus spiritu, agentium per ejus gratiam, et expectantium gratiam futuri saeculi? 1289 74. Ecclesia, sive integer Christus, incarnatum Verbum habet ut caput, omnes vere Sanctos ut membra. 1290 75. Ecclesia est unus solus homo compositus ex pluribus membris, quorum Christus est caput, vita, subsistentia