Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 291
veretur: proinde, si acceperit, restituendo erit obnoxius ex ejus obligatione justitiae, quam commutativam appellant, et cujus est in humanis contractibus aequalitatem cujusque propriam et sancte servare et non servatam exacte reparare.
3. Per haec autem nequaquam negatur, posse quando- 1320 que una cum mutui contractu quosdam alios, ut aiunt, titulos, eosdem ipsimet universim naturae mutui minime innatos et intrinsecos, forte concurrere, ex quibus justa omnino legitimaque causa consurgat quiddam amplius supra sortem ex mutuo debitam rite exigendi. Neque item negatur, posse multoties pecuniam ab unoquoque suam per alios diversae prorsus naturae a mutui natura contractus recte collocari et impendi, sive ad proventus sibi annuos conquirendos, sive etiam ad licitam mercaturam et negotiationem exercendam honestaque inde lucra percipienda.
4. Quemadmodum vero, in tot ejusmodi diversis con- 1321 tractuum generibus, si sua cujusque non servatur aequalitas, quidquid plus justo recipitur, si minus ad usuram (eo quod omne mutuum, tam apertum quam palliatum, absit), at certe ad aliam veram injustitiam, restituendi onus pariter afferentem, spectare compertum est; ita, si rite omnia peragantur et ad justitiae libram exigantur, dubitandum non est, quin multiplex in iisdem contractibus licitus modus et ratio suppetat humana commercia et fructuosam ipsam negotiationem ad publicum commodum conservandi ac frequentandi. Absit enim a Christianorum animis, ut per usuras aut similes alienas injurias florere posse lucrosa commercia existiment; cum contra ex ipso oraculo divino discamus, quod justitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum. (Prov. 14, 34.)
5. Sed illud diligenter animadvertendum est, falso sibi 1322 quemquam et nonnisi temere persuasurum, reperiri semper ac praesto ubique esse vel una cum mutuo titulos alios legitimos, vel, secluso etiam mutuo, contractus alios justos, quorum vel titulorum vel contractuum praesidio, quotiescunque pecunia, frumentum, aliudve id generis alteri cuicunque creditur, toties semper liceat auctarium moderatum ultra sortem integram salvamque recipere. Ita si quis senserit, non modo divinis documentis et catholicae Ecclesiae de usura judicio, sed ipsi etiam humano communi sensui