Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 292

ac naturali rationi procul dubio adversabitur. Neminem enim id saltem latere potest, quod multis in casibus tenetur homo simplici ac nudo mutuo alteri succurrere, ipso praesertim Christo Domino docente: Volenti mutuari a te ne avertaris (Matth. 5, 42): et quod similiter multis in circumstantiis, praeter unum mutuum, alteri nulli vero justoque contractui locus esse possit. Quisquis igitur suae conscientiae consultum velit, inquirat prius diligenter oportet, verene justus alter a mutuo contractus occurrat, quorum beneficio, quod quaerit lucrum, omni labe expers et immune reddatur.

CIV. Benedicti XIV. Breve 7. Julii 1745. contra Confessarios exquirentes a poenitente nomen complicis.

Confirmatum est hoc decretum atque inculcatum ab eodem Pontifice per constitutionem „Ubi primum“ d. 2. Jun. 1746, in qua contra agentes suspensioni ab audiendis confessionibus subjicit, contra docentes poenis eorum, qui propositiones damnatas sustinent.

1823 Pervenit haud ita pridem ad aures nostras, nonnullos istarum partium confessarios falsa zeli imagine seduci se passos, sed a zelo secundum scientiam longe aberrantes, perversam quandam et perniciosam praxim in audiendis Christi fidelium confessionibus et in saluberrimo Poenitentiae sacramento administrando invehere atque introducere coepisse: ut videlicet, si forte in poenitentes incidissent socium criminis habentes, ab iisdem poenitentibus socii hujusmodi seu complicis nomen passim exquirerent, atque ad illud sibi revelandum non inducere modo suadendo conarentur, sed quod detestabilius est, denunciata quoque, nisi revelarent, absolutionis sacramentalis negatione prorsus adigerent atque compellerent; imo etiam complicis ejusdem nedum nomen, sed habitationis insuper locum sibi exigerent designari: quam illi quidem intolerandam imprudentiam tum procurandae complicis correctionis aliorumque bonorum colligendorum specioso praetextu colorare, tum emendicatis quibusdam doctorum opinionibus defendere non dubitarent; cum revera opiniones hujusmodi vel falsas et erroneas sequendo, vel veras et sanas male applicando, perniciem tam suis quam poenitentium animabus consciscerent, ac sese praeterea plurium