Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 308

CXII. Extensio Declarationis Benedicti XIV. ad Ducatum Cliviensem 19. Jun. 1793. per decretum S. Congr. Concilii cum instructione.

1362 Sacrae Congregationi Concili proposita erant sequentia dubia :

1. An matrimonia contracta inter catholicos et acatholicos coram ministellis acatholicis ducatus Cliviensis sint valida et licita.

2. An et quomodo parochi catholici ejusdem ducatus licite concedere valeant dimissorias ad ea contrahenda.

3. An declaratio Benedicti XIV. quoad Hollandiam et Belgium sit extendenda ad praedictum ducatum.

Resp. ad 1. Stat sacra Congregatio pro valore, sed tamen ait illicita esse : fieri tamen posse licita ex dispensatione Summi Pontificis.

Ad 2. Id licite non fieri ; licitum tamen fieri ex dispensatione cum justa causa ; hanc causam hic adesse.

Ad 3. Respondet affirmative.

Consulente S. Congregatione, Pius VI. d. 19. Junii annuit pro extensione declarationis Benedicti XIV. ad ducatum Cliviensem ad formam in omnibus resolutionis S. Congregationis.

In instructione haec habentur.

„Catholicum prae omnibus vel catholicam parochi moneant, quod contrahendo matrimonium cum acatholica vel acatholico valide quidem contrahant sed illicite. Atque hinc consequitur, nullo actu positivo ipsos posse isthaec matrimonia probare aut suo expresso consensu et auctoritate confirmare. Quapropter, si cogantur in hac temporum conditione et propter leges in transactione religionis a. 1673. praescriptas matrimoniis catholicorum cum muliere acatholica assistere, satagant, ut se mere passive habeant atque tanquam iniviti audiant duntaxat utriusque consensum : verumtamen abstineant omnino a precibus recitandis, a benedictione impertienda atque ab omni alio Ecclesiae ritu adhibendo. Caveant insuper, ne in publicandis matrimoniis mixtis religionem exprimant contrahentis acatholici, sed contrahentium tantum enuncient nomina et cognomina. Abstineant rursus a concedendis dimissoriis, ubi secundum canones Ecclesiae catholicae canonicum aliquod impedimentum sit inter con-